# Numerorum Mysteria 238

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/238

Pythagoricum referant ad fiAdsunt tamen qui Iusiurandum guram Crucis. de qua Dauid dicit in Psalmo Quarto: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. quia sicut nummus imaginem gerit Imperatoris; ita & Fideles signo coelestis principis imprimuntur ac muniuntur. Hoc vero munimine Diabolus multiformis expellitur, et fraudolenta machinatione non praeualet superare tentatum, quem habuit primi hominis suasione captiuum. Crux est enim humilium inuictum tutamen, superborum deiectio victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, caelestium confirmatio, mors infidelium, vita iustorum. Aegyptij et Arabes per +e Crucis effigiem venturae salutis spem intelligi volebant, ac summam potentiam habere confirmabant, quaeque sit omnium caelestium virium atque intelligentiarum firmissimum receptaculum, quia ipsa sit figura omnium rectissima, ratione hieroglyphica Quaternarium notans, ex quattuor rectis lineis ab vno puncto sese separantibus, sitque prima superficiei descriptio habens longitudinem, & latitudinem: dicebantque eam caelestium fortitudine conspiratam, quia eorum fortitudo per rectitudinem quattuor angulorum atque radiorum resultat, suntque stellae maxime potentes, quando in figura cęli quattuor obtinent cardines, atque radiorum suorum inseinuicem proiectione Crucem constituunt. Sed praestat audire Mars. Ficimum hunc in modumscribentem libro de triplici vita. Crucè (inquit) veteres figuram esse dicebant, tum stellarum fortitudine fa ctam, tum earundem fortitudinis susceptaculum; ideoque habere summam in imaginibus potestatem, ac vires, & Spiritus suscipere planetarum. Haec antem opinio ab Aegytijs vel inducta est, vel maxime confirmata, inter quorum characteres, Crux vnus erat insignis, uitam, eorum more, futuram significans, eamque figuram pectori Serapidis insculpebant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
