# Numerorum Mysteria 240

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/240

frigiditatis, & Mercurius uersipelle sidus & transformabilis, ideoque apud Lucanum Vndę arbiter appellatus. terrei, firmamentum atque Luna infi ma ignobilissimaque omnium siderum, vti est terra omnium elementorum opacitate, itidem substantiae & maculis illi prorsus similis; quę tamen a plerisque putatur aquea, quando videlicet, terrę instar, caelestes aquas attrahit, quibus imbibita vicinitate sua illanobis influit ac communicat. Sunt etiam inter signa, quędam ignea quaedam terrea, quaedam aerea, quaedam aquea. Sunt praeterea in Angelis & beatis Intelligentijs quattuor elementa. est.n. in ipsis essentiae stabilitas, terrea vis, qua sunt firma Dei sedilia. est & tlementia, pietasque aqua virtus mundans. hinc a Psalmista vocantur aquae, vbi de caelo ait: Qui tegis aquis superiora eius: & Aqua quae super caelos sunt laudent nomen Domini. sunt etiam in illis aer subtilis spiritus, & amor ignis relucens, dicente etiam Psalmista: Qui ambulas super pennas ventorum, deinde: Qui facis Angelos tuos spiritus, & ministros tuos ignis flammam. Adhuc ex Ordinibus angelicis ignei sunt Seraphin, & Virtutes, & Potestates; terrei Cherubin; aquei Throni, & Archangeli; aerei Dominationes, & Principatus. De ipso denique Archetypo omnium rerum opifice legitur: Aperiatur terra, et germinet Saluatorem Et de eodem dicitur: Me dereliquerunt fontem aquae viuę. Et idem Spiritus spirans spiraculum vitae. Idemque etiam (Moyse & Paulo testibus) ignis consumens est. Cum igitur quattuor elementa sint; in Archetypo, ideae producendorum; in Intelligentijs, distributae Potestates; in Caelis, virtutes; in inferioribus, crassiores formę, mystice Pytagorici per Quaternarium iurare solebant. Theodosius Macrobius Pytagoricos scribit hoc iusiurandum ad animam retulisse, haec sunt illius verba: Qaternarium Pythagorici, quem Tetractyn vocant, adeo quasi ad perfectionem animę pertinentem inter arcana venerantur, vt ex eo etiam iusiurandi religionem sibi fecerint: luro Iuro tibi per eum, qui dat animae nostrae Quaternarium numerum. Cum enim Pythagorici in numerorum linearumque scientia plurimum versarentur, & ex his aliqua etiam mentibus eße dicanda censerent, animam signarunt per Tetragonum rectangulum. Quamuis Architas non in Tetragono, sed in Circulo posuerit animae finitionem.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
