Latin
DE NVMERO IV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 241
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui hos secutus Diuinus Plato Animam dixit eße numerum harmonicum compositum ex Vnitate, binario, ternario, &quat ernario. Item ex proportione Quadrupla. Item quasi ex puncto, linea, superficie, &cubo. Quin &Mercurio tamquan cuidam animarum pręfecto, &custodi, Quaternarium omnium maxime consecratum dicit; multosque opinari natum fuisse illum Quarta die mensis. Quattuor enim sunt animę, veluti fundamen ta, scilicet, Mens, Scientia, Opinio, Sensus: vnde omnes artes, &scientię profectę sunt, ipsique ratione praediti propterea sumus. Mens siquidem est vnitas. Nam Pythagorici vnitatem ipsam omnium parentem numerorum sui tantummodo, non alij praeterea similem: non tantum Deum, sed &mentem esse protulerunt, hoc est, animum sui simillimum, totius corporis regem, dominumque actionum vniuersarum. Nam &quae percipit mens, vnitatis in morem percipit. Exempli caussa: multi sunt homines, horum vnusquisque per se percipitur sensu: numerus eorum definiri nequit a nobis. Vnicam vero mens hominis notionem concipit, quae repraesentatur in singulis. idem de equo &ceteris intelligimus, quorum indiuidua sunt innumera. Formae siquidem siue dicas species, itemque genera cuncta, monadis habent rationem. itaque singula eorum definientes, dicunt: animal ratione praeditum, animal hinniens. Hoc fuit in caussa, cur Intellectus, siue Mens, quae rerum percipit formas, vnitatis nomine adficiatur. Et hoc quoque rationi consentaneum est, quod binarius, infinitatis socius, scientiae accommodatur. omnis etenim demonstratio, omnis ratiocinatio, quae scientiae finem parat, ex qui busdam in confesso positis id, de quo disceptabatur concludit, aliudque colligit ex praemissis, quorum apprehensio, cum sit scientia, ilIam lam binario aequum est comparari. Opinio autem ternarius est, perceptio scilicet probabilis, quae multarum rerum est.