Latin
DE NVMERO IV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 242-3
Unproofread scanNot analysed yet
tus Horsatis. n. compertum est, id bis in die fieri, de quo videndus Strabo tensius. lib. 1. Geographiae. vbi Homerum excusat, qui Vlysseę lib. 12. ter id fieri decantauerat. Potest adhuc ternarius significare opinionem dubiam inter tria, scilicet, verum, falsum, &probabile. Quaternario numero sensus insinuari potest, quod hic corporea tantum, &solida quasi sentiat. incorporea enim sensibus haud subiecta sunt. Afferunt Pythagorici alteram rationem, ostendentes animae eonus nire Quaternionem. aiunt enim compactam esse animam ex Quattuor elementis spiritalibus. Experimur quidem in ea quandam spi ritalem vim, quadruplicem ex se motum exerentem, concupiscibilem, irascibilem, rationalem, liberumque, siue voluntarium. Profecto cum anima sit intellectualis naturae, ideo Quattuor hos motus intellectualiter satagit dirigere cuiuslibet motus impetum intell. ctualiter modificando: &modificatio motus concupiscentiae dicitur Temperantia. modificatio motus irascibilis vocatur Fortitudo. modificatio motus rationalis, Prudentia nuncupatur. &modificatio motus liberę voluntatis appellatur lustitia.