Latin
DE NVMERO IV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 244
Unproofread scanNot analysed yet
Nec absque ratione mysterij factum est, vt fundamenta legis Quapsal. 93 ternario continerentur. computantur. n. in Decalogo Quattuor Euan gelia, vt quodcunque dicebatur in Decalogo, Quattuor Euangelijs Primas. compleretur, ne lex vetus ab Euangelica dignitate dißentiret. Nisi in Apoc illud afferri velis, quod cum omnium vnum sit Euangelium, ideo lib. 1. Quattuor demonstrari propter Quattuor flumina Paradisi. nam Gen. 2. cum vnus sit fluuius, in partes diuisus est quattuor, quibus Orbis vniuersus irrigari traditur; sicut horum praedicatione totus Mudus instruendus creditur. Paradisus. n. Ecclesia est. nam de illa sic Cap. 4. habetur in Cant. Canticorum: Hortus conclusus est soror mea. Vel forte fluuius iste paradiso egressus designat Dominum nostrum a summo cęlo per naturae nostrę susceptionem egressum ad irrigandam verbo doctrinę et baptismali lauachro Ecclesiam. Et mystice quidem iste fluuius in Quat tuor capitalia flumina diuisus est, quia quadri fido Euangelistarum contextu, fluenta doctrinae eius et miraculorum opera, in toto terrarum Orbe aridas hominum mentes irrigant, et ad proferendum fidei bonorumque operum fructum, eas largiter foecundant. Vt non solum in ore duorum vel trium; sed istorum quattuor Deoi 19.