# Numerorum Mysteria 245

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/245

testium, stet omne actionum Christi & doctrinae verbum. Est & huiusce rei argumentum vas Quattuor initijs de cęlo demissum Pe Ioham. cas sianus li. tro in excossu mentis, quod non aliud significat, quam Euangelium. Licet enim Quadriformi Euangelistarum narratione distinctum, principia Quattuor habere videatur, vnum tamen est Euangelij corpus, eiusdem scilicet Christi natiuitatem pariter ac deitatem, miraculaque complectens, & passionem. Origenes Adamantius, & Greg. Nazianzenus asserunt Quattuor facies animalium Quattuor designare animae vires, siue dicas affectiones. Homo vis rationalis est. Leo vis irascibilis. Vitulus, vis concupiscibilis. Aquila conscientia est, reliquis incumbens, quae a Paulo Apostolo Spiritus di1. Cor. 2 citur hominis. Apposite vero hunc animae Quaternarium progressum ad vnitatem redigunt Philosophi. nam simplex animae essentia monade exprimitur; tum quod ipsa quoque vnitas incorporea sit, sicut anima; tum quod vnita sit respectu partium corporis, & potentiarum eius. Etiam ad ipsam animam congrue ternarius referri potest ob indissolubile mediae vnitatis vinculum. nam in ternario circa medium eius, idest, vnum, exstat vtrinque pariter vnum. quasi simplicia & diuina circa diuinum, siue Deum. Sed haec numeris demonstranda: Dic ter 1. fiunt 3. duc ternarium in seipsum, proueniunt 9. quae multiplicata per ipsum ternarium, eliciunt 27. ter 27. dant 81. vide quomodo in quarto gradu tibi occurrit vnitas prima. quod in cęteris numeris euenire liquebit facta semper multiplica: tione per ternarium, quem diximus animae conuenire. Qua

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
