# Numerorum Mysteria 247

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DERVM. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/247

excreuit, vnitas apparet in summo, quo euidenter appareat, quod anima post huius vitae terminum, qui secundum Prophetam Regium et Pithagoram Samium per 80. dePsal. 89. Laert. li. signatur, ad suę simplicitatis vnitatem reditum faciat, à qua prius devitis discesserat, quando ad regimen corporis descendebat. Rationalem philoc nempe animam ante corpus exstitisse asseuerauit Mercurius Trismegistus, qui moriturus ad circumstantes discipulos dicebat: Hactenus filij pulsus à patria, vixi peregrinus, & exsul: nunc vero patriam repeto. Sed & Plato animam docet esse substantiam propriam habentem potentiam, qua & moueatur a se, & cetera moueat. Quemadmodum vero res ex se mobilis rem ab alio mobilem antecedit; sic animam rationalem putat antecedere totam machinam corporalem, cum nullum corpus ex seipso mouere valeat. Ex eo autem, quod animę substantia prior est substantia corporis concludit etiam, quod anima prius naturalibus sit ditata potentijs, quam corpori misceatur. quod & Pythagorę sententia comprobatur, cum ex vnitate proueniat primo ternarius; ex quo nouenarius. Sed Platonem lib. 10. de legib. audiamus: Recte, & proprie, vereque & absolute diximus prius corpore animam factam fuisse, corpus vero posterius; atque secundo animae, secundum naturam dominanti subiectum. At si antiquior corpore declaratur anima, illa etiam quae aniae competunt his quae corporis propria sunt, priora eße simul declarantur. haec ille: Amplius Platonici et dignitate simul, & tempore volunt antecedere. Quod si quis Platonem a Christianis minus dißentire velit, exponat animam nostram, dignitate, Creatorisque intentione praecedere. hanc enim assertionem citra vla lum haereseos periculum plerique Theologorum credi posse, defendique putant: dummodo existimemus non peccasse animas antequam corporibus illaberentur. ac propter peccata detrusas in corpora, tamquam in carcerem. Quod & in Origenistis, & in Priscillianistis Conciliorum Decreta damnarunt. Nicolaus Cusa Cardinalis libri tertij capite tertio Idiotae, qui est de mente, sapientes dicit, non tempore, sed puritate, & naturae dignitate animam putasse prius eße corpore, illam visui in tenebris comparantes.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
