# Numerorum Mysteria 248

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DERVM. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/248

Visus autem nequaquam actu fuit ante oculum, nisi natura tantum. Vnde quia mens, siue intellectualis anima Diuinum quoddam semen est sua propemodum vi complicans omnium rerum exemplaria notionaliter: tunc a Deo, à quo vim istam habet, eo ipso quod esse recipit, est simul, & in conuenienti locatum terra, vbi fructum facere possit, & ex se rerum vniuersitatem notionaliter explicare. Alioquin haec vis seminalis frustra prorsus illi fuisset data, ni fuisset addita opportunitas in actum prorumpendi. Sed hac de re satis. Quaternariam hanc progressionem putant aliqui intelligendum illum animae Quaternarium Pythagoricum; eumque ad distinctionem Quaternarij corporis, nuncupatum animae Quaternarium. Nam & corpori suus etiam assignatur Quaternarius progreßus, qui in dualitate constitutus est. quemadmodum enim trinitas animae rationali, formisque competit; pari ratione dualitas materiae corporique diatur. Dispositis igitur numeris pariter paribus, vt fiat progressio in dupla proportione consistens, semper quarto quoque loco idem numerus binarius, à quo progressio sumsit exordium, tibi occurrit. vt ex his numeris per duplam crescentibus euidentissime patet. Quaternarius corporis progressus ex proportione duplaMateriae] 4 Hic itaque Quaternarius est corporis progressus, in quo prudens lector mathematica ratione nouit esse dissolutioni obnoxium quidquid à dissolubilibus suscipit compositionem.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
