# Numerorum Mysteria 250

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, NVMERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/250

Hirundo nonnisi Quinque pullos in lucem edit, quos magna alit aequitate, ab eo, qui est maximus natu incipiens, in ceterisque ortus rationem habens. Iam si ipsam animam, ita, vt natura illius fert, partiare, Quinario comprehensam inuenies. prima enim, & obscurissima illius vis est vegetandi; proxima, sentiendi; post hanc, appetendi; deinde, irascendi; in ratiocinandi facultate quinta, tamquam in extremo, perfectionem adsecuta sustitit natura. Animę rursus in sui corporis mundo peregrinanti Quinque sunt ad sapientiam veluti gradus: Sensus, imaginatio, ratio, intellectus, et mens. quemadmodum etiam cognitionum opifices Quinque recensentur ab Ammonio post Aristotelem, qui eorum quattuor tantum in primo de Anima libro meminit: sunt autem Mens, discursus opinio, imaginatio, sensus. Quinque numero sunt & animales affectus turbidi. Ira, dolor, metus, sollicitudo, inuidia, quibus imperat mentis prudentia. Quod si veterum placita licet consectari, praecipue Platonicorum, qui nostro scribendi instituto suggerunt argumentum, Quinarium numerum pluribus de caussis animae composi tioni conuenire comperiemus. nam genera, quibus a Deo componun tur omnia, per Quinarium accipiunt distributionem. sunt autem, Essentia, idem, alterum, statiis, & motus. Animam vero, velut omnium medium, praecipua quadam ratione ex ipsis Quinque omnium generibus compositam Platonici, ex Pythagoraeorum sententia, arbitrantur. Est quoque Quinario similis anima, quia, cum sit medium vniuersi, sponte Quinarium suscipit vniuersi quidem numeri medium. est. n.Quinarius persectum denarij medium. nam cum Quinquies rite denarium diuidimus, medium est aeque distans in qualibet diuisione Quinarius. primo quidem, si decem in nouem diuiseris, atque vnum, videbis Quinarium inter vnum, & nouem medium exsistere pariter vtrinque distans.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
