# Numerorum Mysteria 253-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, NVMERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253-2

Accedit quod Prisci matrimonium contrahentes Quinque Deorum patrocinio indigere putabant, Veneris, Suadae, Dianae, louis praefecti, & Iunonis presectae, quam parientibus opem ferre volebant, eam proinde Lucinam appellantes, vt quae filios in lucem edat. Hu Horat. in Carm. Se ius speculationis fuisse putatur, quod Plato lib. de legib. 6. ad nu col. ptiale conuiuium non plures, quam Quinque amicos, & amicas Quin que ex latere paterno vocari voluit; ex cognatis, & propinquis, totidem. Est adhuc huius mysterij, quod Quinque faces in nuptijs accendebantur, quia lumen sit procreationis signum; ac Mulieres Quinque geminos vno posse gignere partu symbolice significent. quod testantur & Iurisconsulti, qui simul quinque in hanc lucem edi i Auicem. de nat. ani. posse eosque quandoque superuiuere asseuerant; & iuxta hanc ra lib. 9. tionem mulieri praegnanti partes ex haereditate defuncti coniugis aßeruant; ita vt si tres filios coniux ex priori vxore reliquerit, illi filij ex haereditatis fructibus tres dumtaxat partes ex octo partibus sumant; vxor praegnans relicta, quinque. Nam & Quinos foetus vno partu edidit Augusti Cęsaris ancilla. Et Caius Digestorum libro 34. Serapim Alexandrinam liberos quinque vnico partu narrat enixam. Anno quoque humanae redemtionis. 1554. vt lib. de Prodigijs retulit Ambrosius Pareus, Bernae apud Heluetios, vxor Ioannis Gelingeri Doctoris, quinos pariter foetus vno partu edidit, tres mares et duas feminas. Albertus Ratisponensis cognomento Magnus scribit quandam fuisse mulicrem in Germania, quę sexaginta filios peperit, quolibet partu quinque, quorum nullus ad dimidium annum peruenerit. Aristoteles denique multerem De natu anim. li. quandam viginti filios quaituor partubus edidisse testatur; eumque censuit esse finem multijugae hominum partionis; neque plures vnquam simul genitos compertum. Non sum nescius Martinum Cromerium libro 9. de rebus Polonorum litteris mandasse, In Cracouiensi regione honestam quandam matronam Margaritam Virboslai comi tis vxorem 36. pueros viuos vno partu edidisse vigesima die Ianuarij anno post natum Seruatorem 1270. Sed haec sunt portenta. Nam conceptacula spermatica geniturae gratia comparata ex Anatomicorum quorundam obseruationibus Quinque numero visa sunt, his verbis attestante Plutarcho: Semen fecundissimum Quinquefariam diuiditur. non .n. mulierem plures Quinque fetus partu edidisse memoratur. multae autem quinque vno enixę partu.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
