# Numerorum Mysteria 253.1-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 253.1 to 253.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253.1

si praeterea in octo, atque duo partiri decen volueris, rursum Quinarium aequale inter haec medium reportabis. si tertio in septem, atque tria, vel quarto, si in sex, & quattuor, iterum verum accipies inter extrema Quinarium. quinto quod decem par titus in quinque, & quinque medium Quinarium praebeat, dictu superfluum. Adhuc anima ex natura, quae indiuidua est, semperque eodem modo habet, tum ex ea, quae circum corpora diuisioni est obnoxia, tertium quoddam genus interiectum contemperauit; quod etiam inter eiusdem & diuersi naturam medio loco intercederet, ac proinde id constituit in medio indiuiduae naturae, & eius quae circa corpora esset diuidua. Quare Pythagorici, quos postea Xenocrates fuit imi tatus, animam definientes numerum, qui per se ipsum mouetur, ni aliud intelligi voluisse putantur, quam exortum numeri indiuiduae, diuiduaeque naturae mixtione progeniti. Quemadmodum igitur anima ex diuidua, indiuiduaque constat natura, ita fere Quinarius ex primo pari, primoque impari. Namque patem numerum definit Eucli des sexta septimi eum dici, qui bifariam secari possit. non potest autem secari vnitas, vt dicitur prima septimi. nam si secaretur vnitas, par esset quilibet numerus, & nullus similiter eßet impar. Est igitur par numerus, qui ex binis vnitatum ordinibus numero aequalibus conflatur; impar vero, qui in duos vnitatum ordines aequales numero secari non potest. Hinc sequi necesse est, binarium esse primum parem; primum autem imparem, ternarium. Constat igitur anima ex binario primo pari, ac diuiduo, & ternario primo impari, ac indi ui duo, qui simul iuncti Quinarium constituunt. Praeterea cum ter narius vltra parem abundet vno, masculus ob eius copiam appella tur: binarius autem, vtpote par, ob inopiam, partitionem, femininus apparet: Quinarius ex his compactus Matrimonium nuncupatur ac nuptijs sacor esse perhibetur ob paris cum femina, imparis cum mare similitudinem. Quando.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
