# Numerorum Mysteria 253.5-7

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 253.5 to 253.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/253.5

numeri in aequas partes secantur, par omnino diuulsus, principium quoddam capax in seipso, spatiumque relinquit: impari diuiso, semper restat medium gignendo aptum. Ita que & pari fecundior est, mixtusque semper praeualet, numquam vin citur. numquam etenim par impari mixtus, parem, sed imparem pro ducit semper. immo vero vterque secum compositus, discrimen ostendit. numquam.s.par pari adiunctus (per vigesimam quintam noni imparem procreat, neque suam potest mutare naturam, imbecillus & vi alium gignendi destitutus. Impares imparibus iuncti, quoniam sunt vsquequaque fecundi, permultos pares generant. Quod si impares numeri componantur, multitudo autem illorum fuerit impar (per vigesimam quartam noni) totus impar erit. Quinarium igitur Pythagorici ob similitudinem congressus primorum maris ac feminae; paru, & imparis Coniugium appellauere. Inde a Veteribus etiam institutum erat, vt aqua, & igni (quorum alterum quasi masculinum est elementum, alterum quasi femininum; alteri actiuum, alterum passibile) quae sane vitam maxime mortalium continent, nuptiarum foedera sancirentur. Licet autem ignis permisceri cum aqua non possit, quod vtraque sint aduersantia, & si cominus venerint, alterutrum quod superauerit, alterum conficia neceße sit; eorum tamen substantiae permisceri possunt. Est autem ignis substantia calor, humor aquae, quae mirabiliter Deus ad sustentanda, gignendaque omnia excogitauit, cum foetus animan tium calore, & humore corporentur, atque animentur ad vitam Ignis igitur & aqua afferebantur in sacris nuptialibus, quibus hieroglyphico sensu significabatur, ita virum feminamque disiunctos esse steriles & infecundos, sicuti sine humore calor nihil progignere potest; at coniunctos vim habere generationis aptissimam.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
