# Numerorum Mysteria 254

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, NVMERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/254

Sed & post partum sacrum fuiße Quinarium numerum ex Platone in Theaeteto facile intelligi datur, cum ita loquitur: Post partum (vt mos est) Quinta die ab eius natali solennia celebrantes circulo cursim circumferre debemus, cauentes ne nos fallat, si forte educatione digna non sit, haec opinio nostra, sed inanis & falsa. Quinto.n.a nato infante die Amphidrome agebatur, qua manus expurgabant, quae obstetricis munere fuerant perfunctae, cursuque ad focum ferebatur puer, mittebanturque a propinquis polypodes, ac sepiae loco munerum. His accedit, quod in animantibus Quinque sunt Sensus, quibus animata ab inanimis maxime secernuntur, quod significare visus est prophet a Moyses, cum animalium creationem dixit factam die Quin ta, ostendens nullam esse inter duo quaepiam tantam cognationem quantam inter animalia, et Quinarium, inter animatum, et sensum. Quinque sunt .n. organa sensus communis, eo quod ad naturam, & numerum eorum, quae sub sensum cadunt sentiendi sunt instrumenta. quandoquidem Tactus aspera experitur & lenia, dura & mollia, quę in solidis sunt qualitates, tum quidquid calidum est, ac frigidum, humidum & siccum; Gustus dulce, & amarum, ac salsum, & id genus alia, quae in humidis reperiuntur et siccis; Ole factiis quod male, quodque bene olet, quae in euaporationibus inueniuntur; Auditus sonituum, & fragorum est explorator, quae circa aeris versantur collisionem; Visus denique colores diiudicat, qui in tenuissimo ac aetheris lucidissimo spiritu sunt collocati. solidum siquidem effusum humidum efficitur; humidum porro, vapor; vapor autem, aer; aer, aether & tenuis spiritus, perinde ac cathena quaedam exsistit, quae à terra, caelotenus adoleuit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
