Latin
NVMERO V
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 255
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque etiam eße dicemus corporeos sensus, quoniam cuncta quę cęli ambitu continentur, conflant Physici ex materia &forma: hęcque duo dicunt cuiusuis rei totam esse substantiam; sed materia &forma Quinarium simul adimplent. materia. n. quaternitas quędam est, &quattuor elementorum, simplicissimorum Mundi corporum, complexio; forma vero vnitas quattuor elementis pacem imponens. ex quo fit, vt Quinarius numerus sit metrum compositionis omnium sensibilium substantiarum. quidquid. n. cuiuis mixto inest, pręter formam, de natura est alicuius elementi; formam vero non esse elementarem; sed cęlestem imitari naturam, nullus ibit inficias. Quinque rursus, quod totidem sint, quibus visibilis Mundus componitur. nam praeter elemen ta quattuor, in quibus vniuersa versatur generatio, exstat &quin ta quędam substantia, elementorum proprietates, virtutesque quadam eminenti ratione complexa, quam cęlum vel quintam essentiam, seu substantiam, vel lucem, siue etiam ętherem appellant, cui soli omnium corporum, non necessitate, non accidentis ratione, sed a natura datum est, vt circulo rotetur. Nobis assentitur Homerus, qui vniuersum in Quinque Mundos dispartitur, Cęlum inquam, aquam, aerem, terram &olympum, ex quibus duos relinquit communes, terram scilicet vniuersi infimam, et olympum supremam partem; reliquos autem tres tribus Deis attribuit, Aegyptiorum scilicet secutus sacerdotes, qui Rheam vnico partu Quinque. Deos peperiße fabulantur. Diuinus quoque Plato, quamuis aduersus eos pugnans, qui vel infinitos, vel plures numero Mundos ponunt, vnum fateatur a Deo conditum Mundum, pulcherrimas attamen, primasque corporum species vniuersi distinctis partibus accommodans, Quinqe Mundos facit, terrę vnum, alterum aquę, alios aeris, &ignis, extremum qui hos contineat. illis itidem se opponens, qui vnum esse vniuersum pronunciant, in Epinomide Quinque principia statuit, Ens, idem, diuersum, motum, et quietem; quibus Quinque primas ac perfectissimas earum, quae sunt in natura figuras Pyramidem, cubum, octahedrum, icosahedrum, &dodecahedrum singulas singulis accommodauit in Timaeo. Est autem Quietis signum cubus cumbus ob facierum stabilitatem, quod haec figura sub sex quadrati angulis comprehendatur, terram exhibens, namque omnium maxime immobilis terra. Pyramidis igneam vim, &ad Motus agilitatem quiuis in acumine laterum, vel facile cognoscet. comprehensa est. n. planis ab vno plano ad vnum signum constitutis. Dodecahedri natura, quae apta est ad complectendum reliquas figuras, vtpote sub duodecim quinquangulis aequiangulis, &aequilateris sibi inuicem aequalibus comprehensa, effigies Entis esse videtur vniuersa corpora comprehendentis.