Latin
NVMERO V
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 257
Unproofread scanNot analysed yet
expressit humani, eamque in totidem organa distribuit, spacio, gradu, loco in humano corpore separata, à quibus totidem peculiares sensus promanant, quos appellamus exteriores. Ex quinque. n. quas diximus, cognitionibus, duae supra aniam sunt; duae infra aniam; in anima vna. quantoque magis ab ea, quę omnium humillima, &abiectissima est, ad altiorem, et praestantiorem contendimus; tanto magis in interiora, &abditiora penetramus. abditior est autem imaginatio sensu; imaginatione, ratio; intellectus, ratione penitior; mens cunctis interior, sibique maxi me insita. Cum igitur in Quinque organa distribuantur sensus, tactus, licet toto sit in corpore fusus, verius tamen et peculiarius in manibus est locandus; gustus, in lingua; olfactus, in naribus; in oculis, visus; in auribus, auditus. Atque hic est ordo naturalis Quinque sensuum ab ignobiliore ad praestantißimum: Intellectus, Mens, Sensus, Imaginatio, Ratio, Olfactus, Visus, Auditus, Tactus, Gustus, Aures. Oculi, Nares, Maniis, Lingua, Auditus in nobis acrior est visu, hic olfactu, olfactus gustu, &ta