# Numerorum Mysteria 257

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, NVMERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/257

expressit humani, eamque in totidem organa distribuit, spacio, gradu, loco in humano corpore separata, à quibus totidem peculiares sensus promanant, quos appellamus exteriores. Ex quinque.n.quas diximus, cognitionibus, duae supra aniam sunt; duae infra aniam; in anima vna. quantoque magis ab ea, quę omnium humillima, & abiectissima est, ad altiorem, et praestantiorem contendimus; tanto magis in interiora, & abditiora penetramus. abditior est autem imaginatio sensu; imaginatione, ratio; intellectus, ratione penitior; mens cunctis interior, sibique maxi me insita. Cum igitur in Quinque organa distribuantur sensus, tactus, licet toto sit in corpore fusus, verius tamen et peculiarius in manibus est locandus; gustus, in lingua; olfactus, in naribus; in oculis, visus; in auribus, auditus. Atque hic est ordo naturalis Quinque sensuum ab ignobiliore ad praestantißimum: Intellectus, Mens, Sensus, Imaginatio, Ratio, Olfactus, Visus, Auditus, Tactus, Gustus, Aures. Oculi, Nares, Maniis, Lingua, Auditus in nobis acrior est visu, hic olfactu, olfactus gustu, & ta

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
