# Numerorum Mysteria 258

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, NVMERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/258

ctu. atque adeo tactus ne sensus quidem esse videtur. Nam cęterorum sensuum quilibet in vna quapiam rerum sensilium oppositione, & in intermedijs versatur, veluti auditus in sono graui et acu to, & interiectis: visus in albo & nigro, & interiectis coloribus: olfactus in odoribus & foetoribus: gustatus in dulci & amaro, & interiectis saporibus: ceterum tactus in pluribus oppositionibus cer nitur, non subalteruis, vt in frigido, & calido; & humido, & sicco; & duro, & molli; graui & leui; raro & denso, quae subalterna esse non possunt, illud superaddere non inutili fuerit. sensus maioribus sensilibus perceptis, haud amplius vna cum illis minora percipere posse. nam qui magnos strepitus audiuit, minores non sentit; et qui Solem intuitus est, legere non potest, aut alia aspectabilia percipere; & qui acriores sapores gustauit, remissiores non percipit, eadem & tactus est ratio; mentis vero contraria. Quo.n. maiora intelligibilia comprehenderit, eo expeditior est ad maiora comprehendenda. In diuinis oraculis praesens numerus praeclarae dignitatis est, quia praecipuorum Domini nostri IESV Christi vulnerum pro nostra redemtione acceptorum est designatiuus, quorum signa et cicatrices triumphata morte rediuiuus dignatus est in suo corpore iam glorioso conseruare, ad comprobandam Discipulis fidem suae resurrectionis. Sane ex his, tamquam quinque fontibus viuis, effluxit largiter sanguis ille preciosus, qui emundat conscientias nostras ab operibus mortuis; qui pretium est nostrae redemptionis, qui sanctificationis nostrae & purificationis saluiuificum est lauacrum. Vnde in myste rijs Mißae & augustissimi sacramenti altaris, pleraque Quinquies fieri debere instituta sunt, vt conuersio Sacerdotis ad populum, signorum crucis efformatio, et quintuplex (cum id celebranti visum fuerit) oratio siue collecta, ad repręsentandam nobis hanc quincuplicem Christi passionem, quae in sacratissimorum Quinque principalium suorum vulnerum inflictione peracta est. Et nos ipsi, qui redenti sumus a Domino, eadem sacratissima vulnera alto debemus animo figere numquam obliuione obliteranda.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
