Latin
NVMERO V
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 259
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea Quinarius interdum Quinque corporeos sensus designat, per quos nobis rerum notitia innotescit, attestante Philosopho omnem nostram cognitionem incipere a sensu. vt per hunc numerum illi designentur qui sensus op D. Hief. time regunt. Quare Gen. ca. 45. Beniamin accipit a Iosepho Quinque stolas, idest, sapientiam omnium sensuum. Interdum quoque pręsens numerus Quinque librorum Mosis, Genesos, Exhodi, Leuitici, Numeri, &Deuteronomij nota est, &signisicatio. qui antiquae legis mandata, iudicia, &cęremonias, cum historia productionis rerum, &propagationis humani generis; deductionisque popu li a Deo peculiariter electi, ad mortem vsque Mosis complectuntur. Quare numerus, de quo agimus, et totius legis doctrinam, &scien tiam non incongrue signat. Sic Quinque porticus piscinę, quinque li-Iohan. 5. bros legis significant, quibus populus Israel continebatur. per aquam . n. populus Iudaicus est intelligendus, qui adueniente Domino nostro ita turbatus est eius videndo miracula, sicut aqua per Angelum mo uebatur; ideo ad aquae motum, vnus curabatur, quia vnica est Ecclesia, quare scriptum est, quod non nisi descendisset, sanabatur; quia Iacob. 4. superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Sic Quinque Iohan. 6. panes hordeacei, quibus Christus turbam satiauit, ad legem refeMatth. 14 Mar. 6. runtur, quia hordeum, Mosis legislatio est. vt. n. hordeum ante triticum maturescit, ita etiam ante cuangelicam prędicationem lata lex, qua Israelitę quasi bruti, &ad Diuina mysteria capescenda rudes, pascerentur. Isti sunt Quinque bases templi, quę erant ad dextram, et quinque quę erant ad sinistram, sicut dicitur 3. Reg. 7. quoniam in templo Ecclesię a dextris, &à sinistris. i. in prosperis, &aduersis, hi quinque libri sunt bases. i. morum, &fidei fundaIRegii menta.