Latin
Cap. 9
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Idem etiam explanans ilHexam lud Prophetae Regij: Principio Domine Terram fundasti, &opera manuum tuarum sunt Cęli: Simul illud, inquit, aduerto, quia Propheta Dauid Terram priori loco nominauit, &post eam credidit opus esse Domini declarandum. Quando enim dixit: Et Psal. 148 facta sunt; nihil interest quid prius exprimas, cum simul vtrumque sit factum. Eorum igitur refellenda simplicitas, qui existimant sex diebus, aut certo vtique tempore conditum Mundum, cum totus Mundus sit vicissitudo dierum ac noctium, quam Solis motus super terram, sub terramque meantis necessario conficit; Sol autem pars Cęli censetur, vt fateri necesse sit tempus esse Mundo posterius, quippe quod Mundi est effectus. Cęli siquidem motus temporis indicauit naturam. Accedit ad hoc, quod, ut docet Hiarchas Gymnosophista, Brachmanorum princeps, non debebant huius mundani animalis membra produci seorsum, sed simul. Animal quippe Mundum esse nullus antiquorum fuit inficiatus; praePlato i cipue Plato, à quo non discrepat Aurel. Aug. Sed vt quod dixiTimęo mus, haud ex humanis figmentis inuentum putetur, nisi etiam Mosaicis sententijs videatur fuisse constructum, eundem audias qui diuersis diebus creatum Cęlum, &terram, uirgultum, herbam totamque narrauerat fabricam, simul Vno eodemque temporis aGen. 2. tomo cuncta producta subiungentem his ferè verbis: Istae sunt go nerationes Cęli &Terrae quando creatae sunt, in die quo fecit Dominus Coelum &Terram &c. Quod ideo dictum est, vt quomodo possemus, cogitaremus simul cuncta Deum effecisse, quamuis superior sex dierum enumeratio, veluti temporum interualla osten Aug. di Gen. ad disse videretur. Ad hoc ergo pertinere crediderim quod scribit D. litteram liAug. Diuinam sipaginam aliquando tamquam infirmis infirmiter loqui, &tamen aliquid innuere quod intelligat, qui valuerit. Quare diuina oracula expendens disertissimus ludaeorum Philo: Lb. I. alieg.