Latin
NVMERO V
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 261
Unproofread scanNot analysed yet
et Cyrillum, qui hanc sententiam examinans, in haec verba prorumpit: Si quis Quinque sen suum opus peruerterit, et debito, honestoque vnuquemque officio defraudauerit, oportet eum synceros illos, et integros Deo restituere; mox alios Quinque interiores adijcere, et horum omnium denique summam, et solidationem quandam superaddere, firmum. s. bene agendi propositum, si Deo satis ex asse facere voluerit. Ad hoc etiam spectare videtur, quod ab vno men se ad Quintum vsque annum offeruntur sicli Quinque hoc est, vt Leuit. 2V Hesychius Hierosol. interpretatur, quinque sensuum perfectio, quae ideo per geminatum numerum exprimitur, vt intelligamus, ca quae puer sen sibiliter audit, videt, gustat, odoratur, &tangit, illa etiam con duplicet, dum institutus fuerit illa ad intellectum, et interiores hominis sensus accon modare, per quos vel mundi corde effecti Deum videmus; vel aures habemus ad audienda ea, quae docet IESV; vel odorem capimus illum, quem dicit Apostolus: Quia Christi bonus odor sumus Deo; vel etiam 2. Cor. 2. gustum sumimus illum, de quo dicit Psaltes: Gustate &videte, psal. 33. quoniam suauis est Dominus; vel tactum illum, quem dicit Iohannes: 1. Ioan. 1 Quia oculis nostris inspeximus, et manus nostrae contrectauerunt de verbo vitę. Est et illa Quinarij numeri in philosophia, et in diuins scriptis consideratio, quod expansione Cabalistica quindenarium conti net. si quis n. vnum, duo, tria, quattuor, quinque, in vnum coniunxerit, quindecim reperiet. Sed et Quinque sensus, triplicem habentes collectionem, quindenarium procreant, ex eo quod tactus quod tangendi substantiae subiacet, tangit; gustus gustabile, gustat; &odoratus odorabile, odoratur; &visus visibile, videt; &auditus audibile, audit. Hinc in Diuinis oraculis quindenarius pro Quinque sensibus aliquando positus inuenitur. nam &arcam, quam humani corporis esse figuram Diuus testatur Ambrosius, quindecim cubitis super excelsos montes fuisse scribit Moyses, nimirum propter Quinque sensus, qui sunt in corpore nostro, velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, &plerunque incursantur bestijs, &exagitantur condensa &opaca eorum.