# Numerorum Mysteria 267

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/267

habet si quidem hic numerus duodecimam, quod est vnum: habet & sextam, quę sunt duo: & quartam, quę sunt tria: habet tertiam, quę sunt quattuor: habet & dimidiam, quę sunt sex. sed huius partes maiorem summam colligunt, quam sit ipse duodenarius. omnis.n.hic cumulus, vnum, duo, tria, quattuor, & sex, redundat in sexdecim, maiorem vtique summam, quam sint duodecim. Primus igitur omnium Senarius partibus suis in summam redactis perficitur. quare non incons grue generationi, nuptijsque sacer dicitur, quod eius partes simul collectę, ipsum, vt diximus, gignant, similemque reddant genitum genitori. Pręterea cum Mundus creaturarum omnium absolutissimus, in seipso complexurus esset generationes e binaria copula, vt in se contineret, tum proseminantis masculi, tum feminę gignendam speciem suscepturę, necesse fuit ex hac copula Senarium coimponi perfectum numerum. Nam cum in rebus masculus censates numerus impar, sicut par femina; imparium autem principium sit ternarius, parium binarius: mascula, seminaque natura Senarius pręditus dicetur, cum ex ambarum viribus constet, ac vtriusque sexus admixtione conficiatur. Exstat Clementis Alex andrini hęc diserte scribentis Stromatum primo, de duobus mundis auctoritas Vnum quidem mundum nouit barbarica Philosophia, qui percipitur intelligentia, alterum sensibilem; illum quidem archetypum; hunc imaginem eius qui dicitur exemplar: ac illum quidem attribuit Vnitati; hunc vero nempe sensilem, Senario. Coniugium siqui dem apud Pythagoricos vocatur Senarius, vt qui genitalis sit numerus. Idem alibi: Senarium, inquit, Genesi ac Nuptijs accommodari probant Pythagorici. Gamon nempe coniugium appellantes, quod ex vtriusque sexus mixtione conficiatur. Nam sicuti coniugium ex masculo generatur, & femina: pari modo Senarius ex impari quidem ternario, qui masculus est, ex pariqui binario, qui femina, procreatur. Glementi assentitur Martianus Capella hunc numerum tribuens Veneri, quae iccirco forte mater Harmoniae dicitur, quod Senarius fuerit primus harmonię genitor. nam per primum motum, hoc est, binarium collatus, 12. facit, inter quos numeros duo medij inueuiuntur, idest, 8. & 9. Porro 12. ad 6. gignit dia pason symphoniam; 9. ad 6. gignit dia pente; 8. ad 6. dia tessaron producit. Constat praeterea Senarius ex proportione dupla, quam intra se proxime continet ea est 4. ad 2.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
