# Numerorum Mysteria 268

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/268

qui simul iuncti numeri Senarium conficiunt. quod in ceteris vix poterit reperiri, nisi in quibus seruata fuerit natura Senarij, vt sunt duplus, quadruplus, aut quadratus eius, & similes. Est igitur Senarius resultans ex dupla proportione, quę dia pason conficit omnium consonantissimam. Quare ad huius visibilis Mundi fabricam nec consonanoior, nec perfectior reperiri numerus poterat, quam Senarius, in quo summus artifex Deus sua perficeret opera. Nec enim Senarius sacer, ac perfectus solum perhibetur, quod hoc dierum numero conditę sint vniuersae rerum Species, ut opinatus fuerat Gulielmus Hamerus, secutus Gregorium Pontificem summum lib. 35. cap. 20. Moral. sed etiam ea de caußa sex diebus Deus opera sua perfecit; quia Senarius perfectus est, ac sacrosanctus. Itaque etiam si ista non essent, ille perfectus esset; nisi autem ipse perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent; quemadmodum sentire visus est Hugo, qui a Sancto Victore nominatur, cum libro de Sacramentis legis naturalis & scriptę hunc in modum loquitur: Senarius, quia ex partibus suis constat, signum perfefectionis est: & iccirco voluit Deus sex diebus complere opera sua, vt ostenderet se in his quae fecerat, nec superuacaneum aliquid posuisse, nec imperfectum reliquiße. Confirmat hoc ipsum Aurelius Augustinus asserens, Senarij perfectionem nobis a sacris litteris commendatam in eo maxime, quod Deus sex diebus perfecit opera sua, & die sexta fecit hominem ad imaginem, & similitudinem suam. Sicut igitur perfecto nihil deest: ita neque ordinationi, aut rebus ordinatis quidquam, aut addi tamquam diminuto, aut detrahi tamquam a superabundante potest, non potestate quidem terminata, sed ipsa rerum serie sibi terminos praescribente. id fuit, ac si dixisset, per Senarium illum eorum quae creata sunt, ordo melior, ac dispositio non potuit assignari, aut esse. quare die sexta subdit Propheticus sermo. Vidit Sen i.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
