# Numerorum Mysteria 270

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/270

atque in eadem resolui. Senarius igitur primus est dux perfecto rum numerorum, primusque numerus aequalitatis, qui seipso con stet, suisque partibus restituatur, neque ipsis maior, neque infe rior, gaudetque partium Trinitate, quibus restituitur. nam ter trinus esse comperitur; trinus quidem figura, nam quilibet perfectus is & trigonus est; trinus denominatione, quippe qui trigonorum tertius; trinus partibus, nam singulae trigoni partes incipiunt a ternario. Ad haec vniuersi molem circulari figura summus Conditor insigniuit. Haec enim ex omnibus cęlo maxime com petit, quod quemadmodum capacissimum, simplicissimum, & perfectissimum esse oportebat; sic & capacissimam, simplicissimam, & perfectissimam figuram sapientissimus Architectus elegit. Perfectissimum quidem est, cum sua omnia possideat, nec fieri possit, vt iacturam, vel minimam patiatur; simplicissimum, quoniam, vt sentiunt Platonici, non est ex quo fiat, aut in quod resoluatur, alioqui corruptionem, generationemque cognosceret; capacissimum, quoniam nihil extra se ipsum reliquit, sed vniuersa intus complexum est. At huiusmodi Sphaeram eße indicio est, quod eandem ad cetera solida, quam & ad reliqua plana circulus habet comparationem. Primo quidem circularis figura est omnium isoperimetrarum capacißima; adhaec perfectissima, quod nullum incrementum, decrementumue suscipit; quin & simplicissima, quod vna duntaxat linea continetur. est enim Circulus figura plana vna tantum linea contenta, quae circumferentia nuncupatur, ad quam ab vno signo, quod centrum vocant omnes rectae lineae prodeuntes, inter se sunt aequales; sic & Sphaera sigura est solida, vna superficie comprehensa, ad quam ab vno signo, quo medium ab ipsa aequaliter abest, omnes rectae lineae ductae, sunt aequales. Ergo & Sphaera Capacißima est, quia pro termino circulum sibi sumit. est Perfectissima, vbi instar recti corporis, nec crescit vspiam, nec decrescit. quin & Simplicissima, nam vnica superficie concluditur. At quorsum haec? Dicam. Orbicularem Mundum senis decuit formari diebus. si enim pingis in superficie circulum, huius semidiametrum reperies suae totius circumferentia ambitum Senario permeare, senisue arcubus illum totum diducere. hinc enim factum est, vt geometricus Hexagonus hoc vno ceteris figuris praestare merito censeatur, quod solus naturale, & per se cognitum latus obtinet in circulo. hoc siquidem latus est ipsa semidiameter, quę & circulum ipsum circinat.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
