Latin
DE NVMERO VI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 271
Unproofread scanNot analysed yet
Circulus igitur mysterium promit Creationis vniuersorum, cuius Sex trianguli maiores aequalium laterum sunt diuini totius operis tempus ac mensura, caussam simul exprimens quare dies septima, dies est quietis qua cessauit Deus ab operibus suis. Sed hoc apertius demonstrabit subiecta geometrica rosa. Scribe in quauis superficie circulum. huic si circulos aequales sic circumscribas, vt &se mutuo, &hunc ipsum circulum medium contingant, circulum medium totum non amplius quam Sex circumscripti circuli complebunt. Sit igitur circulus Q. cuius circumferentia semidiametri Spacio in Sex aequales arcus diuidatur punctis A, E, M, V, S, R, &acentro circuli Q, ducantur per eadem puncta Sex rectae lineae, quae aequales inter se erunt, Sex isopleuros constituentes. demum super harum rectarum extremis Sex dicti aequales circuli circumscripti totum exterius Spacium complent, circulo medio Q, aequales. Sex isopleurici anguli totum cir Circulus sex sibi aequalibus circulis circumscriptus. culi spacium implentes.