# Numerorum Mysteria 272

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/272

Liquet omnino hos circulos nulla se sectione partiri, sed esse et medium circulum, & sese mutuo contingentes, ac totum Spacium, quod circumstat Q, circulum ambire. elicio igitur vnitatem eße centri nu merum; Senarium vero circumferentiae; totius autem circuli nume rum esse septenarium. Quid vero haec geometrica rosa, visibilis septem aequalium sese contingentium circulorum figura nobis significet, indicabo. Vnitas illa per se ab aeterno subsistens, velut in infimto se circumstante spacio, sex diebus seipsam ciens, totum quod circa illam vacuum imaginamur spacium, varijs creaturis impleuit; septima autem die in seipsam reciproca nullam prorsus creaturam protulit, quod plena perfectaque esset omnis primaeuae illius, & antiquissimae vnitatis circumstantia, nullusque septimae creaturae locus superfuisset circa Diuinam vnitatem (ordinem & rerum serten respicio, non potentiam Dei absolutam. ) Sicut enim sextus demum circulus primi, medijque circuli circumstantiam adimplet; pari modo sexta Creatura diuinam impleuit circumstantiam, diuinumque consummauit opus. Diuinam circumstantiam appello Creaturarum vniuersitatem, et naturam hanc vniuersam dispositam circa Diui. nam Vnitatem, illique intendentem, à qua primo id quod est accepit, & cuius virtute continetur. Quo efficitur vt Senarium dicere valeas Diuinae circumstantiae, siue creaturarum numerum, & praeci pue Hominis, in quo complicatur huius Mundi tota perfectio, qui & huiusce regionis vniuersis entibus pręest; itemque propter ipsum sunt illa omnia.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
