# Numerorum Mysteria 273

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/273

Duo enim cum creati sint spiritus, primus per se subsistere natus sine corpore, quem dicimus Angelum: alter natus in corpore subsistere, humanus qui nuncupatur Spiritus; Angelus vt per se potens, quia nullo ad subsistendum egebat, creatus est ab initio totus, & per se: Humanus vero non aliter subsistere, quam in corpore natus, creari post corpus debuit. oportuit enim prius a Deo condi, excudi, & componi humanum corpus humani Spiritus domicilium, quam humanum spiritum procreari. Namque & materies, ex qua corpus huiusmodi conflatur, humano Spiritu creata est prior. Sed & humanum corpus haud aliter creari debebat, quam post omnes sensibiles creaturas, quae sunt ipsius materiei, & humani corporis particulae. Omnis enim sensibilis, materialisve substantia est, vt quaedam humani corporis pars. istud quippe conflatum est ex vniuersis, quae sunt in Mundo, cum omnibus symbolum habens, cum omnibus operationem, cum omnibus conuersationem. adeoque in seipso habet id totum quod in maiori Mundo continetur vt nihil relictum sit, quod aliquo modo in ipso bomine non reperiatur. sunt in ipso elementa per verissimas naturae suae proprietates. est in ipso aethereum corpusculum animae vehiculum, Cęlo proportione respondens. sunt in ipso plantarum vita vegetatiua; animalium sensus; cęlestis spiritus, angelica ratio; mensque Diuina, & omnium horum simul in vnum confluentium vera coniunctio, & Diuina possessio. quare in Euangelio, Homo vocatur omnis crea Mar. 16. tura, & à Philosophis alter Mundus. Nec solum Homo alter Mundus effectus, ipsius partes omnes in se complectitur, sed etiam ipsum Deum concipit, & continet. inde Xistus Pythagoręus Hominis animum dixit eße templum Dei. quod etiam multo lucidius expressit D. Paulus dicens: Templum Dei estis vos. 1. Cor 3.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
