Latin
DE NVMERO VI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 275
Unproofread scanNot analysed yet
perfectis ad perfecta. Sexto igitur, die, id est, gradu Ho Humanus Elementum intellectus minem perfecto omni intellectuali ac sensibili ornatu e terra consummauit. Ideo fiMinerale. Sensibile. nis creationis est Homo, &Senarius est radix vestigan Vegerabidi Humani numeri, quem, le. qui sit, sacer hic sermo pronunciat: Hic est sapientia, qui habet intellectum, computet numerum bestiae numerus. n. eius numerus hominis est, &numerus eius 666. Trino igitur trium primarum vnitatum Senario numerus idem bestiae, atque hominis diffinitur Sexcentorum scilicet sexaginta sex: Hac autem arte humanum numerum ex Senaria radice elicies. Volue Senarium in se ipsum, habebis 36. Senarij quadratum. hunc numerum auctum vnitate, idest, effectum 37. multiplica per numerum 18 qui est medietas quadrati, conflabitur num. 666. qui trigonus est tricesimus sextus. Senarium numerum quandam temporis prae se ferre figuram, etiam in illa ratione tripartitae distributionis agnoscimus, qua vnum tempus computamus ante legem, alium sub lege, tertium sub gratia, in quo tempore sacramentum renouationis accepimus, vt in fine temporis etiam resurrectione carnis, omni ex parte renouati, ab vniuersa non solum animae, verum etiam infirmitate corporis sanemur. Vnde intelligitur illa mulier in typo Ecclesiae a Domin.