# Numerorum Mysteria 276

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/276

sanata, & erecta, quam curuauerat infirmitas alligante Satana. Hęc autem multer decem & octo annos habebat in infirmitate, quod est ter Senos. Menses autem annorum decem, & octo inueniuntur in cubo Senarij, quod est Sexies seni sexies, id est, ducenti sexdecim. Sed & iuxta est in eodem Euangelij loco arbor illa ficulnea, cuitis miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat quo mensium numero Senarij quadratus est constitutus: nam per duodenarium ductus ternarius, triginta sex producit. Annus etiam vnus, si duodecim menses integri considerentur, quos triginta dies complent, Senario numero perficitur. talem quippe mensem vetere. obseruarunt, quem circuitus Lunaris ostendit. distinxerunt quippe Zodiacum in tercentenas sexaginta aequales partes, iustas huius dissectionis caußas a Lunae & Solis in motu foedere nacti. docuit enim experientia obseruationis Lunae hanc annuo spacio, quo Sol to tum Signiferum eundo conficit, duodecies cum Sole, vel iungi, vel opponi. & quidem inter coniunctiones, vel oppositiones singulas tri ginta dies intercedere. Quare hoc exemplo moniti, Zodiacum primo in duodecim dodecatemoria, & haec rursus in triginta gradus distinxerunt, vt multiplicatio loquatur totum Zodiacum non ex duodecim tantum signis, sed ex tercentis sexaginta gradibus constare. Porro quod valent Sex in primo ordine numerorum, qui con stat ex vnitatibus, vt perueniatur ad decem; hoc valent sexaginta in secundo ordine, qui constat ex denis, vt deueniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum Sexta pars anni est. Quare per Senarium primi versus multiplicantur, tamquam Senarius secundi versus, & fiunt Sexies Sexageni, trecenti & sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Verum quoniam sicut mensem circuitus Lunae ostendit hominibus; sic annus circuitu Solis animaduersus est. Vt igitur Sol impleat, cursum suum, annumque concludat, desunt quinque dies, & horae fere sex, quas si pro die ponas, vt a parte totum computetur, aperte totum Sex faciunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
