# Numerorum Mysteria 277

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/277

Sed& ipsosmet dies quinque, & quadrantem si consideremus, Senarius numerus in eis plurimum valet, quia in ipsis quinque diebus Sexta pars est mensis: ipse autem quadrans Sex horas habet. primus .n. quadratus, in primum perfectum ductitatus, horas diei noctisque dimetitur, nam quater seni 24. faciunt. Ita in Mundi constructione, in anni cursu, in mense, & in die Senarius numerus plurimum valet. Etiam in aedificatione Dominici corporis, in cuius figura tem plum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum dicebat, nume rus ipse Senarius mystice positus intelligitur. Dixerunt.n.Iudei: Iohan.iQuadraginta & sex annis aedificatum est templum. Porro quadra gies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui dierum numerus complet nouem menses, et sex dies, quibus in vtero Mariae virginis clausus est Christus. ab octauo.n. Kalen. Apr. quando passus est Dominus (nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus) vsque in diem octauum Kal. Ian. quo natus est, computati dies, ducenti septua ginta & sex reperiuntur, qui Senarium numerum quadragies sexies habent; non quod parientes feminae ad sextum diem post nonum mensem perueniant semper: sed quia ipsa perfectio corporis Do mini tot diebus ad partum perducta comperitur. Formatur siquidem humanus partus quadraginta quinque diebus. qui per Senarium ducti, procreant dies 270. nouem .s. menses, quibus gestatur in vtero partus. Aliquando etiam formatur fetus diebus 35. qui numerus per Sex ductitatus parit dierum numerum, qui septem mensibus explica tur. Sunt huius numeri alia mysteria discutienda. quia.n. sex diebus Mundum legimus consumatum, Senarius est continens sacramentum omnium creaturarum, per quorum notitiam, caussas-D. Hieron. que condicionis, atque rationem intramus ad templum Dei, & ex creaturarum ordine, atque constantia Creatorem cognoscimus, Cap. 41. vt praedixit Ezechiel, apud quem ex vtraque parte latitudo tabernaculi Senum cubitorum erat. Sex diebus gloria Domini inclinauit super monte Sinai, cooperiens illum nube, quo significaretur huius Exh. 24 vitae tempus. Sex alae Cherubin, temput seculi demonstrant, vel secundum Rupertum, plenam et perfectam significant notitiam ve Esa. 6. ritatis, quam Spiritus sanctus Apostolos docuit, iuxta promißum dicentis: Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veIoan.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
