# Numerorum Mysteria 28-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/28-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/28-3

Quibus quidem uerbis Iosephus numerorum rationem, & mysterium voluit indicare, vt quantum Monadis ipsius sacramentum sit, cogitaremus. Ceterum mysteriorum interpres Philo, haec nobis de prima die consideranda proposuit. Singulis (inquit) diebus certas particulas attribuit Vniuersi, primo solo excepto die, quem ne nominat quidem primum, ne ceteris adnumeretur; sed Vnum nominans apto vtitur vocabulo, Vnionis considerata natura, appellationeque eius, hic conuenientissima. Anastasius Synaita, monachus & presbyter, qui post vere sensibilem secundum litteram creationem, totam Hexameron intellexit de Christo & Ecclesia, diem Vnum intellexit de futuro, qui perpetuus et continuus erit. haec eius sunt verba: Non dixit (inquit) diem primum, quod magis oportebat & diem extremum recenseri oratione, sed quoniam typice praenarrabat illum futurum, quem no metiuntur horę & puncti, & qui nocte non interrumpitur, eum no minauit Vnum, vt qui se semper similiter et eodem modo se habeat; & non primum, propterea quod nec omnino circumscribatur vltimo. primum.n. & vltimum sunt eiusmodi vt afferantur ad aliquid. illic autem nihil tale quale oritur Christus. Inuenies autem eos etiam, qui sunt extra gratiam, eadem fere dicere. Pythagoręi.n.primum diem mensis, non primum, sed similem nominarunt, non, vt opinor, visione apprehendentes vitam illam indissolubilem; sed interim eam sic nominarunt. Orpheus quoque Deum vocabat Monada, vnitatem.i. indiuiduum. Neque.n. sesquialtera, aut sesquitertia, aut aliqua alin pars numeri est in ipso. Differt autem Vnitas ab vno, quatenus archetypum differt ab imagine. Exemplar quidem est Vnitas, vnitatis autem imitandum est vnum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
