Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 289
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque sicut ad aeternae Trinitatu gratiam, cęlum, terra, maria formata, sicut Sol, Luna, &Stellae, ita etiam ad illum Septenarium virtutum spiritualium circuitum atque orbem, operationis diuinae vigore praestantem, Septenarium quoddam ministerium stellarum creatum aduertimus, quo Mundus hic regitur. Vrsa. n. quae sita est in vertice axis cęlestis numquam occidens nobis, Septentrio latine nomen accepit, quod septem in eo fulgur stellarum irradiet, uin quem maxime gubernatores, quasi ducem, intendere feruntur, commerciorum consocietatis, hospitalitatisque hominum caussa praecipua. sic Vergiliarum, siue Pleiadum chorus ex Septem absolutus est stellis indorso Tauri existentibus, quarum emer sus, &occultationes magnorum commodorum omnibus fiunt caussa. illis. n. occidentibus proscinduntur sulci ad sementem; ortu vero earum instante laetum futurae messis afferunt nuncium; exortae item agrico las gestientes ad comportationem excitant rerum necessariarum. Accedit erraticarum chorus Septem distinctus ordinibus, maximum prae se ferens affectum erga, terram &aera. Arabes Soli cerebrum, &cor adscribunt, Lunae stomachum, Saturno Splenem, Ioui hepar, Marti sanguinem, Veneri renes &genitale semen, Mercurio linguam &os. Platonici vero planetas metallis comparant, tribuentes aurum Soli, Lunae argentum, Saturno plumbum, Ioui electrum, Marti ferrum, Veneri auricalcum, Mercurio stana num; At vero qui passim de metallorum metamorphosi scribunt, plumbum Saturnum nuncupant, stannum Iouem, ferrum Martem, aurum Solem, aes Venerem, viuum argentum Mercurium, argentum Lunam.