Latin
Cap. 9
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 29-4
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo Sol est imitâdum vnius Vnitatis, IESV inquam. hactenus Anastasius. Vnitas etiam con Gen. 1. mendata conspicitur in Vnius hominis creatione. nam, cum instituerit Deus animantes alias solitarias, &quodammodo soliuagas. i. quae solitudinem magis appetunt, sicuti sunt aquilae, leones, lupi, &similes alias; alias gregabiles, quae congregatae, atque in gregibus uiuere malint, vt sunt columbae, sturni, cerui, &huiusmodi, vtrumque genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit exsistere. Hominum vero genus, quod naturaliter politicum est, ac ciuile, Arist. po secundum Philosophorum sententiam, ex Vno est, ad commendanlit. 1. dam V nitatis concordiam, mysteriumque propagatum, quod ab Aug in Ciuitate Diuina, &Hugone Sax. lib. de Sacramentis Fidei, dC. Dei. fuit adnotatum. Quemadmodum. n. ab Vno cunctipotente Deo per creationem omnes; sic ab homine Vno, per propagationem. Imago Dei Li. quęst. vete. &(inquit Aug.) est in homine, vt vnus factus sit Dominus, ex qu no. testa. ceteri oriantur, habens imperium De, quasi vicarius eius, quia vnius Dei habet vir imaginem. Vnus itaque creatus est Homo, qui quandiu cap. fi. solus, &Vnus fuit, non pręuaricatus est, de penit. dist. 2. c. quando Adam solus; sed non relictus est solus, nam creatura Dei est femin. Aug.IC. Dei lib. sicut vir, quae de viro sumta est, vt Vnitas commendaretur, quo videlicet esset concordia maior, sciretque alter alteram se genuiße, &hęc Hugo a se ex illo profectam; atque ita ut eadem uideatur res vir &vxor; niS. Vic. hilque sit quod illos diuidat &disiungat, quo nihil propemodum esse potest rei familiari, et coniugali vitae salutarius. Vnitatem quoque Dominus commendauit, quando à principio Vnam cunctis esse uoluit linguam. quod nihil humano generi pręstantius, quam quod inter nos mutuo loquimur, &(vt inquit Cicero) exprimere dicendo sensa, Orapossumus. Quo. n. alio symbolo homo homini congreditur, nisi lintore. guae beneficio? Atrox quidem ac inexpiabile dissidium inter diuersas gentes pariunt linguarum diuerticula. nam si duo sibimet inuicem fiant Pato de rep. li. 5. obuiam, neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate cogantur, quorum neuter norit linguam alterius, facilius sibi animalia muta, etiam diuersi dby (uersi generis, quam illi, cum sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt, vicissim communicare non possunt, propter solam linguarum diuersitatem, nihil prodest ad sociandos homines tanta similitudo naturae, ita vt libentius homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno.