# Numerorum Mysteria 295

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/295

Idem de illo, quem recitat lohannes Boccacius, dicendum videtur; qui suo tempore hominem Venetijs suisse refert, in singulos annos per quadraginta dies absque vllo cibo agen tem ieiunium a multisque eius rei experimentum fuisse factum. Et Aur. Augustinus cum Casulano scriberet, affirmauit temporibus suis quendam quadraginta diebus sine cibo vixisse. Sic de anis malibus septimo refert Albertus Magnus multerem in Colonia Agrippina; quae sine cibo dies quandoque 20. transmiserit; saepe vero & 30. Virum quoque melancholicum se vidisse testatur, qui sine cibo septem hebdomadis perseuerauerit, alternis tantum diebus aquam exsorbentem. Etiam sub Clemente Pontifice eius nominis septimo, vir Scotus iuuenis, cum sponte se obtulisset, diebus vndecim in custodia habitus absque cibo, alioquin assuetus vsque ad 20. dies, & vsque ad 30. in eadem inedia perseuerare, miraculi pręmium accepit. Sed quid dicam de F. Nicolao SuitzVnderualdensi, quem in solitudine 22. annos, nempe quousque vita excessit, nihil omnino degustasse constat, nisi semel iubente Episcopo Constantiensi, tres panis particulas comedit? certe portento simile videri debent haec, & alia id generis exempla omnes naturae vires excedentia, cum, vt praemisimus, vsque ad septem dies inedia naturae consentiat. Ad homines etiam gignendos ac conformandos vis pertinet Septenarij, quia cum in aluo mulieris genitale semen receptum est, si per horas Septem absque effusione permanserit, haesisse in vitam certum est. tum primis Septem diebus conglobatur, & coagulatur ad capiendam figuram factum idoneum. Quarta dein hebdomada quod eius virile fetus futurum est, caput & spina quae est in dorso informatur. Septima hebdomada, iuxta sententiam Empedoclis, totus in vtero absoluitur homo, ad rationalem se aptans animam, quod hic sit Septenarius in quadratum dilatatus. In decima hebdomada conceptus mouetur ad partum, Septimum explicans mensem. felices enim septimestrium partus aeque ac noui mestrium. Egressos quoque ex vtero materno nimerus Septenarius suscipit & comitatur, quia Septima post partum hora manifestum aut vitae aut mortis argumentum affert. quandoquidem vltra hunc numerum, qui halitum acris sustinuerit, intelligitur natus ad vitam. Per pebdomadas etiamnum incrementi infantilis, adolescendique corporis rerum naturae periti rationem concipiunt. post dies enim Septem vmbilici reliquias reijcit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
