# Numerorum Mysteria 3.1-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/3.1

VMERVS est rationalis fabricae natura le quoddam pullulans principium. mente siquidem carentes, vti bruta, non numerant. adeoque Numerus, principium eorum, quae ratione attinguntur, esse probatur, quod illsublato, nihil omnium remansisse, ratione conuincitur. Nec est aliud, ratione Numerum explicare, quam rationem seipsa vti, atque in sui naturali suprema similitudine cuncta figere. Quare Auenzoar Babylonij ver bum fuisse scribit Albumasar, Omnia scire eum, qui nouerit Numerare: quod etiam diuinum Platonem respondisse refert Aristoteles, quaerenti Neocli, quare homo sit animal sapientissimum, ac prope diuinum, & quare eidem potius quam cuiquam ex ceteris animantibus credendum sit; quia videlicet Numeros nouerit; quos, inquit, anatura hominis si remoueris, etiam ratio perpetuo perierit. Hinc Samius ille Pythagoras primus, & nomine, & re Philosophus, omnem veritatis inquisitionem in Numeris ponens, & Deum, & animas nostras, ac cuncta quae sunt in Mundo, è Numeris constare profitebatur, ex quibus Arithmeticam sibi constituit omnium scientiarum matrem, sine qua nihil propemodum sciri dicebat. quan postmodum Plato ab Italicis Philosophis, qui Pythagoricorum praeceptorum sectatores erant, edoctus, & clariorem reddidit, & apertiorem; tametsi, tam obscure Numerorum mysteria tradidit, vt etiam initiatos ipsos videatur voluisse cęlare, nedum profanum vul gus: ita visus est Dominicum praeceptum haud quaquam aspernari, dicens: Non oportere sanctum iactari canibus, nec margaritas mitti ante porcos. occulta enim (dicebat ille) non debent communicari omnibus. Quare a maxima illorum parte lectorem excludit: vnde natum adagium, Platonicis obscurius esse numeris. quo vtitur Tullius ad Atticum scribens, dum rem obscurissimam eße breuiter intendit significare. Nec a Platone dumtaxat excultam accepimus Arithmeticam istam; sed eandem probauerunt Aglaophemus, Philolaus, Iamblichus, omnesque Philosophi, quotquot ad hęc vsque tempora numerantur, probabitque Doctorum omnium posteritas usque ad fines seculorum. quandoquidem sine illa, nec rite quidquam dici potest, nec agnosci. econtra, quod ab ea verum probatur, nullo potest redargui pacto. De hac re longo sermone scribit in Epinom.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
