# Numerorum Mysteria 302

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/302

Quod sensit et doctissimus Galenus qui ternos conscripsit libros de Diebus criticis, in quibus septenarij numeri potentiam ostendens, ardentissimas fe bres dicit solui die Septimo: aut, si tanta humoris noxij & pituitae fuerit magnitudo, vt primae hebdomadis nequaquam feruore consumta sit, secunde Hebdomadis vltimus exspectatur dies, i. quartus decimus. qui Hippocrati 2. aphor. est terminus acutorum simpliciter morborum. Quod si hoc in tempore sanitatem consequi haud da tum fuerit, transeundum ad diem vigesimamprimam, hoc est, ad finem tertiae hebdomadis. His calculum suum adhibet Censorinus astruens post Septimum quemque annum articulos quosdam pati, & in ipsis noui quid naturam ostendere. Licet & ista confirmari auctoritate Marsilij Ficini nobilis Platonici, asserentis Septenarium nulta metiri, per annos quidem mutationes in vita, per dies autem mutationes in morbis maiores, per horas vero minores, tum in bonum, tum in malum. quin & Physionomum singulis humanae aeta tis Septenarijs, valetudinis argumenta perspicere; quemadmodum eptimo quoque die in aegrotantibus noua potissimum indicia captari: ita septimo quoque anno quaedam accidentia & lineamenta nouae figurae, nouos colores et gestus nobis suboriri. Addemus hic mirabile de Septenario experimentum, quod filia quae septima nata, modo nul lus intercesserit partus, vi vt puto numeri Septenarij, miro modo partum adiuuare traditur. Similiter Masculus omnis septimus, absque femella intermedia natus, vim habere dicitur solo tactu vel verbo curandi strumam gutturis vitium, quod nonnulli scrophulam vocant. Ecce quod tamdius Chirurgum fatigauit, quod pharmaco curare non potuit, nec ferro, nec caustico consumere, cuique nulla videbatur prodesse medicina, vi numeri septenarij curatum, persanatumque apparuit quandoque. Ecce quod caret sensu, quod vita, quod materia, quod succo aut aliqua qualitate: plenum tamen vi medica, plenum energia abdita visum est. Atque hanc similem virtutem in dextera Anglorum Regum videmus. Edoardus.n. Rex Anglię (siue is sit tertius secundum Polyd. Virg. siue decimus nonus, vt pla cet Georgio Lilio Britanno,) strumas solo tactu in quamplurimis sanasse dicitur, quod Diuinum munus ad posteros Angliae Reges, quasi haereditarium emanauit, quod quidem faciunt prius recitatis quibusdam hymnis non sine cęremonijs. Refert etiam Plutarchus Pyrrhi pollicem dextri pedis vim quandam diuinam habuisse, vt eo pressi ex Splene laborantes curarentur; eum praeterea ardere non potuisse reliquo corpore cremato. Cernitur in Septenario alia Species & forma, quae est ad cogitandum diuinissima, quia dicitur numerus rationalis fabricae. Quattuor atque tribus septem constare videmus. Quattuor ex totidem corpus compactum elementis, Tres animam signant triplici ratione eluentem. Ast animę coniunctum corpus format Homonem. Quattuor ergo tribus Hominem coeuntia reddunt: Sed tria de superis manantia, quattuor imis.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
