# Numerorum Mysteria 303-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/303-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/303-2

est, quodque flecti nequit, indicat, id quomodo fiat declarandum videtur. Triangulus rectis constans angulis, quod est qualitatum principium, ex his numeris 3, 4, & 5, conficitur. tria vero et quattuor, quae sunt materia seu essentia septenarij, rectum faciunt angulum. nam obtusus & acutus inaequalitatem, confusionem, & imparitatem praeseferunt. alius.n.alio obtusior est, vel acutior. at re ctus nullam recipit comparationem, neque alius cum alio collatus rectior dicitur, neque suam aliquando naturam commutat; sed in simili eademque ratione manet. Origo namque triangularium numerorum sunt 3, et 4.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
