# Numerorum Mysteria 303

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/303

Ex dictis partibus constans Septenarius habet aliam maximam excellentiam, quia Artificis inuisibilis, et visibilis materiae primarias substantias exprimere distinguereque videtur; vt ternarius Creatorem ob Trinitatem enunciet; & quaternarius creaturam propter quat tuor elementa, quae rerum omnium caussae sunt & semina, sub huius numeri breuitate concludat. Spiritus sanctus procedens a Pa tre & Filio, quaternario superfertur, & Conditor benignus suum amplectitur opus, et diligit quod plasmauit, et creaturam suam sanctus ipse santificat, ac sibi consociat, & charitatis nexu statuit et conqua drat. Praeterea Septenarius id quod in rebus secundum naturam rectum

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
