# Numerorum Mysteria 305

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/305

ipsius enim partes vincula prima sortitae sunt, ternarius sicum vna medietate, quaternarius cum duabus. Tot igitur virtutibus insignitus Septenarius, quas vel de partibus mutuatur, vel etiam totus exercet, iure plenus & habetur & dicitur. Nam & huiusmodi partes Septenarij ad eum ferme sensum interpretari debent, vt plenitudinem quandam sacri mysterij significent tam in diuinis litteris, quam apud Poetas. Virgilius, quem nulla praeterijße videtur doctrina, omnibus numeris beatos significauit, de quibus haec cecinit. Oterque quaterque beati, Queis ante ora patrum Troiae sub męnibus altis Contigit oppetere. Quemadmodum & de seipso dicit Tibullus. O mihi felicem terque quaterque diem. Horatius 1. Carm. Quippe ter & quater Anno reuisens aequor Atlanticum. Ouidius etiam Fastorum lib. 1. Ter quater euolui signantes tempora fastos, Nec Sementinae est vlla reperta dies. Hoc vero cum multis pateat diuinae scripturę oraculis, tum pręcl.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
