Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 309
Unproofread scanNot analysed yet
sicut lux septem dierum, ac si diceret: Quantę claritatis erat Deus verbum cum sex diebus fierent omnia, &Septimo die complerentur omnia per ipsum; tantę claritatis tunc erit apud Deum. Eiusdem intelligentiae censetur quod in eodem Propheta scri ptum legitur. Apprehendent Septem mulieres virum vnum, id est, Esal. 4 plures mulieres apprehendent virum vnum: licet D. Hier. adstruat dictionem hebraeam hoc positam loco ambiguam esse, &nunc Septem, nunc plura signare. Eo itidem spectat quod in Prouerbijs dicit Salomon: Septies cadet iustus, et resurget. sensus. n. est, quotie- Pron. 24 scunque ceciderit, non peribit. Septem sigillis signatum librum vidit Iohannes, quod est omni latentum mysteriorum plenitudine tectum Apoc. 5. Beda iaSeptem Angeli stantes in conspectu Dei, significant vniuersitatem poc. li. 1. sanctorum &iustorum. De Maria Magdalena Septem daemonia Apoc. 8. eiecta fuisse relatum est, vt in numeris, immo cunctis vitijs plena Luc. 8. fuisse monstretur. Intimat. n. Maria Ecclesiam de Gentib. mundatam a sordib. cui congruit quod de immundo spiritu scriptum est. quia cum exierit ab homine, reuersus assumit secum Septem alios Matib. A oc. 12 spiritus, idest, vniuersa vitia. Septem capita Draconis, omnes Reges Cap. 17. terrae designant, qui etiam dicuntur septem montes. Quod vero Septem diebus fermentum non inuenitur in domibus Iudaeorum, no bis est documento vitium esse submouendum, vt omni vitę nostrae tem pore in simplicitate ac puritate viuamus. etiam Septem diebus azyma comedere, nil aliud sibi vult, quam cunctis vitae nostrae diebus humilium Christi actionum sacrae passionis, &acerbissimę mortis eius nos meminisse debere. sic Septem menses quibus fuit Arca apud Philistaeos, designant tempus huius seculi vsque in finem. sic Septem diebus LRege. est immunda mulier, quae peperit masculum, &octauo purificatur. Quae autem minam peperit bis Septem diebus in immundicia per- Leuit. iz manet. Quibus innumeris mysteria latentis arcani continentur. quia in septimana dierum consummatus est Mundus, in quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possumus, nisi octaua uenerit dies, quod est futuri seculi tempus, in quo tamen die purgandus est ille qui viriliter egit. statim enim munda efficitur mater eius, quae genuit eum, purgatam namque vitijs carnem ex resurrectione suscipiet.