# Numerorum Mysteria 31-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/31-3

Hermes Trismegistus, per Vnitatis & numerorum analogiam, ad ueram Vnitatem cogitandam, verosque natura numeros nos eleuans, hęc scribit in Pimandro: Vnitas omnium principium, radix atque origo; absque vero principio nihil: initium au tem est non principij, sed alterius. Vnitas ergo est rerum omnium principium, omnemque continet numerum, à nullo comprehensa, omnemque gignit numerum, ex nullo genita numero. Quidquid vtique genitum imperfectum, diuiduum crescens, atque decrescens: ei vero quod perfectum, nihil horum accidit: id sane quod augescit, virtute augetur Vnitatis; euanescit autem imbecillitate propria, cum vlterius Vnitatem capere nequeat. Haec tibi pro viribus imago Dei subscripta sit. quam si diligenter consideraueris, oculisque internis praenoueris, crede mihi, fili, ascensum ad excelsa comperies. Hactenus Hermetis Crater. Quibus sane verbis nihil dici excogitariue potuit praestantius ad V nitatis praestantiam commendandam, cum non solum Vna Vnitate rerum omnium originem & principium nobilißimi Philosophi contineri velint: sed in ea quoque similitudinem ac imaginem Dei inesse, eamque expeditissimam esse, vt antea demon stratum est, cognoscendi Dei rationem caeterarumque rerum, quę sunt a Deo creatae, si Vnum omnia esse prius cognitum fuerit. Ac Mundum quidem ipsum, quod est praestantissimum et nobilissimum Dei opus, quem multi etiam Vnius solum Dei domicilium appellarunt, nullam ob aliam caussam adeo admirabilem esse Doctissimi quique tradunt, quam quod Vnus tantum sit. Nam qui plures esse Mundos asserunt, fine modoque carent ignorantiae. Si.n.poßet humanus architectus dominari materiae, vbi plura fecisset aedificia, quorum quod libet in se foret Vnum, cuncta tandem sepiret Vno. Deus autem cum sit Omnipotens, materiae utique Dominus est. quare Vnum tantum protulit Mundum, ad cuius vniuersi perfectionem vsus est omni essentia integrum.n.haud quaquam eßet, nisi compactum & ex omnib. partib. constitutum fuisset. Cum igitur quoduis corpus suum habeat proprium a natura locum, terram necesse est vndequaque ad medium fer ri, et aquam super hanc utpote leuiorem subsidere. Quod si plures fuissent conditi Mundi, terram eueniret multifariam igni& aere superiorem, multifariam itidem fore inferiorem, quod de aere & aqua intelligas necesse erit, quae alicubi suis in locis a natura tributis erunt, alicubi non erunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
