# Numerorum Mysteria 311

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/311

nam vbi septies igne id examinaueris percoxerissque nihil quidquam proficit vlterius; sed lapidescit omnino, ne vlterius eliquari possit. Adagium inde vsurpatum de re, quae summam adepta sit perfectionem: Septimę decoctionis saccharum, vbi sagacissimum quempiam atque vaferrimum hominem designamus Apud Mathematicos etiam Septenarius vniuersitatem quandam perfectionis signat. Nam si Petri Aponensis inuenta sumus admißuri, hieroglyphicum Septem capitibus insigne, quintodecimo Geminorum gradu statuere. inde significantes, sub eo graduum numero in lucem editum, multiscium fore, quippe nullum doctrinae genus, artem nullam, nullam denique linguam esse celebtem, quam is non sit optime consecuturus; eundem tam publicis, quam priuatis rebus agendis aptissimum, atque inter mortales admirabilem omnino fore pollicentes. Sed his missis perscrutemur huius numeri reliqua mysteria, quae diuinis oraculis continentur. fuit quidem Septenarius apud S. Moysem remissioni, & indulgentiae consecratus. Septimo mense cuiuslibet anni, & Septimo quoque anno fiebant remissiones. Et post quadratum SepteIxho. 21 Leuit. 25 narij cuiusque obligationis remissio condonabatur. quippe si quis possessionem distraxisset, recipiebat: si liber seruitutem incidisset, iterum libertatem aßequebatur: indulgentiam debitor accipiebat: exul in patriam redibat, vt in Leuitico legitur. Huc accedit, quod populus ex Babylonica captiuitate Septuagesimo anno redijt, sicut Ie Cap. 21. remias praedixerat, & rerum euentus confirmauit, vt praeclarus, et maxime mysticus decadibus Septenarij numerus ob populi redemtionem, ac mysterij quoque nonnihil habeat, nimirum liberati populi proclamationem. Septem petitionibus absoluitur oratio Salomo Matth. 6. nis. Totidem consummauit Caelestis Doctor orationem expiationis nostrae, & in quadrato Septenarij dictiones absoluit, quod mysterium adnotauit Iul. Camil. Quare Septenarius libertatis numerus nuncupatus. Vocatur et numerus iurameuti. hinc apud Hebręos iuGen. 21. rare dicitur septenare, quasi per septem obtestari. sic Abraham quando pepigit foedus cum Abimelech, statuit Septem agnas in testimonium. Accomodatur Saturno, qui ab inferioribus ascendendo, Septimus est planetarum, qui requiem indicat, cui Septimum diem adscribi monstrauimus, Qui etiam millenarium Septimum indicat, quo teste D. Iohanne in Apoc. captiuato dracone malorum suggestore Diabolo, quiescent mortales tranquillam vitam degentes Inde, & ad Mosaicam legem referri solet hic numerus prooter sabbatum. Septem gradibus ascendebatur ad portam aquiloExech.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
