# Numerorum Mysteria 315-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/315-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/315-4

gines in Euangelio, vniuersitatem credentium possunt insinuare. sic Deuter. Decima generatio aliquando dicit totum tempus, vt qui non intrant in Ecclesiam etiam post Decimam generationem.i.nunquam. Vis Denarij alia sacramenta? Nouenarius, vt praediximus, res bellicosa in oraculis habetur; superueniens autem Vnitas ad explendum De narium amica putatur. id colligitur ex nouem Regibus, quando ci-Gen. 14. uili bello quattuor affectus, contra quinque sensus insurrexerunt, & totam aniam quasi ciuitatem adduxerunt in ruinae, et vastitatis pericu lum Quod prudens Abraham Decimus cum suorum manu superue niens sustulit, pro tempestate, tranquillitatem; pro morbo, sanitatem, vitam, pro morte, afferens, fauente nimirum Deo victoriam assecutus; ob quam gratus obtulit illi Decimas. Docent denique diuina ora cula hoc numero quidquam esse latentis energiae ac mysterij, cum adeo frequenter illum nobis inculcent. Gen. cap. 16. Sara post Decemn annos Agar ancillam dedit Abrahamo in vxorem, vt ex ea liberos susciperet. cap. 24. Decem cameli, quos accepit seruus Abrahę, quęsitu rus Rebeccam, significant decem praecepta legis, seclusis traditionibus Pharisęorum. Armillae quoque pondo Decem siclorum, quas dedit Rebec cae, sunt custodia mandatorum, cap. 42. Decem fratres Ioseph in Aegy ptum descenderunt, et cap. 45. Ioseph fratri Beniamin redeunti Decem asinos, ac totidem asinas dedit tritico paneque onustas. Num. ca. 29. mensis septimi dies Decima sancta & venerabilis praedicatur. & paullo post dicitur: Die quarto offeras vitulos Decem. Ios. cap. 1. Nouem tribus cum dimidia transeunt lordanem cum Iosue, quia doOrigen. ctrina Christi perficienda fuit per Spiritum sanctum. cap. 17. Ceci hom. 3. in Ios. derunt Manasse funiculi Decem. Iudic. 20. Decem viri eliguntur e centum, & mille e Decem millibus. Ruth. cap. 4. Boos tollit Decem viros de senioribus ciuitatis. Adhuc & I. Reg. 17. Isai filium Dauid iubet accipere Decem panes decemque formellas casei. Et cap. 25. Dauid misit Decem iuuenes ad Nabal. Et 2. Reg. 15. Reliquit Dauid Decem concubinas ad custodiendam domum. Rursum cap.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
