# Numerorum Mysteria 315

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/315

De Cain rursum qui seipsum fraternae caedis crimine constrinxerat, scriptum est: Septies animaduertetur in Cain, Gen. 4 hoc est, septuplo cruciabitur, septenisque mulctabitur poenis. quarum prima fuit, Maledicta terra; secunda, Operaberis terram, hoc est, sine vlla intermissione ac relaxatione agriculturae laboribus vexaberis; tertia, Et non addet virtutem suam dare tibi; quarta, Gemens ac tre mens eris super terram. tribus duas adiecit poenas, gemitum perpetuum, & corporis tremorem. sequitur aliud supplicium, quod Cain ipse patefecit, sic loquens: si nunc à terra me eijcis, hoc est, si à terrę commoditatibus me disiungis, & à facie tua abscondar. atrocius sane supplicium apud eos, qui mentis sunt compotes, separatio a Deo. septima: posuit Deus signum super eum: ecce infamiam. Ceterum quod Aquila transtulit Septempliciter, et Symmachus, Hebdomas, siue Septimus vlciscetur, veterum sententia est, quod a Lamech pu tant interfectum Cain septima generatione. Septimus.n. ab Adam Lamech. translatio vero Septuaginta interpretum & Theodotionis sic habet: Omnis qui occiderit Cain Septem vindictas exsol uet. talemque videtur intelligentiam prae se fere. postquam Cain occiderat fratrem, interrogatus a Domino, Vbi est Abel frater tuus? contumeliose respondit: Nescio, nunquid custos fratris mei sum ego? Quamobrem maledictione damnatus, vt gemens & tremens viueret super terram, veniam noluit deprecari; sed peccatis peccata congeminans, tantum putauit nesas, cui à Domino non posset ignosci; quare Domino respondit: Maior est iniquitas mea, quam, vt veniam merear. ecce me hodie eijcis a facie terrae, & à facie tua abscondar, & ero gemens & tremens super terram, & erit omnis qui inuenerit me, occidet me. Eijcior inquam, à conspectu tuo, & conscientia sceleris tremebundus, lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar, vt latitem; eritque omnis qui me inuenerit, occidet me, dum ex tremore corporis, et furiatae mentis agitatu eum esse intelligit, qui mereatur interfici; Verum Deus nolens eum mortis compendio finire cruciatus, nec poenę tradere, qua se ipsum damnauerat. ait:

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
