# Numerorum Mysteria 32-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/32-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/32-4

Neque tamen illud tacendum videtur, quod cum natura vnicuique nostrum duas dedisset aures, duos oculos, nares duas, pedesque totidem, vnicam tamen dare voluit linguam; nimirum nos edocens parce loqui. etenim nulla Vna ita oratio dicta profuit, vt multae silentio preßae, quippe quod tacitum est, aliquando tamen dici potest; non item quod dictum est, taceri. Nam neque auem e manib. dimissam facile est denuo comprehendere, neque potest sermo ex ore emißus rursum capi & teneri. Proinde aiunt, quod nullum nostrorum membrorum natura perinde atque linguam vallo coercuit, positis ante eam praesidij loco dentibus: vt si ratione intus resonantia fraena premente obedire nolens prosiliret, morsibus eam lancinantes, eius compesceremus intemperantiam. Sic Zeno Philosophus ne corpus necessitate expugnatum arcanum animi vllum posset efferre, lin guam dentibus abscissam in Tyrannum expuit. Potest autem Vnitas taciturnitatis hieroglyphicum dici, vti dualitas loquacitatis. Quemadmodum enim Vnitas in se ducta suos minime limites egreditur, sed omnino Vnum perseuerat, manetque vnde & Monadis nomen inditum; dualitas vero principium est diuisionis indefinitum, statim enim à se deficit, duplicatione in multitudinem tendens, eodem ferme modo sermo ab vno primoque nequaquam recedens, vere arcanus est, ac dicitur. Quod si alteri communicetur, iam famae ordinem subit. Namque & Mercurius filius Iouis & Maiae, quasi Mentis & Prudentiae dicas, vnde oritur oratio, pennatis talaribus praeditus erat: vnde & alata verba dixit Homerus. Quare Antigonus ille rex filio quaerenti quando castra essent moturi, respondit: Quid, metuis ne solus tu non audias tubam? vocem ei arcanam non credens, quem erat regni haeredem habiturus. Metellus senex militiae simile aliquid interrogatus: Si, inquit, tunicam huius arcani consciam arbitrarer, e uestigio ex sutus concremarem. Omnino autem quo ore obiurgabis eum qui non tacuit id, quod tu ei dixisti? alium silere quod vis, prius ipse sile. Si enim Seneca i Hippol. tacitum & ignoratum oportuit, male alteri fuit indicatum: si vero rem arcanam ex te dimittens, in alio continere vis, iam tua prodita in alterius confugisti fidem: qui si tui similis est, iure peris; si melior, praeter rationem seruaris, inuento qui tibi sit quam tu ipse fidelior. Quid vero dicemus de Virtutibus, quae vniuersas recte cogitandi & viuendi vias ac rationes continent?

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
