# Numerorum Mysteria 321

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/321

vt defuncti corpus per interualla conclamatum, propriores affines calida abluerent, deinde vnguentis vngerent, candidoque amictu induerent, ac diebus Septem seruarent antequam cremaretur. Seruabatur etiamnum hic dierum numerus a S. P. Q. R. quando suos vita defunctos Imperatores consecrabant, iustaque persoluebant qui honos Apotheosis dicebatur. Mos enim fuit consecrare Imperatores, qui superstitibus filijs vel successoribus e vita decessißent, quique hoc honore fuerant affecti, relati dicebantur in Diuos. Erat autem tota Vrbe quasi luctus quidam festae celebritati promiscuus. quippe functum vita corpus rite hominum sumtuoso funere sepulturae mandabant. Ceream tamen imaginem, defuncto quam simillimam ad aegroti Speciem pallidam fingentes, eamque in regiae vestibulo proponentes supra eburneum lectum maximum atque sublimem: circa lectum vero vtrinque magnam partem diei sedebant, a lęua quidem Senatus omnis vestibus atris amictus, à dextra vero Matronae, quas virorum aut parentum dignitas honestabat. Haec ita per Septem dies continuos faciebant, Medicis ad lectum quotidie accedentibus, inspectumque velut aegrum deterius se habere subinde pronunciantibus. Septimo autem die ex hac mortali vita ad cęlestem patriam migrasse asserebant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
