Latin
Cap. 22
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 322
Unproofread scanNot analysed yet
Ctonarius ita omnium sensibilium cuborum prin cipem locum tenet, vt vnitas omnium numerorum. cum enim vnitas intellectualis sit numerorum abyssus, totiusque multitudinis principium, sola sibi primigenium nomen vindicauit. primus . nipsa est trigonus, primus tetragonus, primus pentagonus, prima pyramis, primus cubus, &vt vno verbo complectar, in alijs figuris primum: adeo nihil est in vnitate quod extra producat, cuius non sit eodem quoque pacto particeps. Verum enimuero cum secari vel diuidi non possit vnitas, nusquam illam in proprijs rationibus sensibilium, aut angulorum, aut laterum metis expressam inuenies. haec sequentium figurarum, inter quas prima velit nuncupari, nullo se visibili contexit amictu, nullamque praesesert claram Speciem eorum, quorum nomina sibi praesumit adscribi. primus ipsa cubus est sine angulis, ac sine lateribus, tota est angulus, totaque latus. Quae vero sine specie, sine vlla partium varietate sunt in vnitate, in sequentibus numeris sensu ipso expressa conSpiciuntur, suntque visibili laterum atque angulorum habitu contecta. Octonarius igitur primus ab vnitate sensibilis est cubus, quare &Vulcano dicatur. Ex primo. n. motu, &dualitate, quae Iuno est, constat. Nam dualitas ter multiplicata, octonarium conficit cubum, &solidum numerum, vt bis, duo, bis; octo. Neque hunc trinum ductum Pytagorici transcedunt, quod quilibet numerus in semetipso ter ductus, cubum constituat. Quo fit, vt cubum omni ex parte aequalem ex trino radicis ductu facile conspicias; nam cum dicis bis, duo, bis, longitudo primo binario exprimitur; latitudo, secundo; tertio, profunditas: &ita longitudo aequatur latitudini; &vtrique, profunditas. Neque id solum, sed et anguli siue hos sursum aut deorsum, siue dextra parte aut sinistra, siue quauis alia positione sumseris, sunt aequi. Quanta autem sit Octonarij perfectio vel ex hoc facile potest excogitari, quando omnis cubus &à senario tegitur numero inter caeteros perfectissimo, &ab ipso vel eius multiplici originem habere conspicuum est. Dispositis enim continue ab vnitate senario, &senarij multiplicibus, ijsque continue simul iunctis, oriuntur omnes numeri primi vnitate senarij multiplicibus maiores: hisque rursum continue simul additis surgunt continui cubi. Ee Elellecs. ALLIEE Numeri primi ex eis facti, Cubi ex numeris primis. Praeterea demto a quolibet cubo, quotiens potest senario: aut id