# Numerorum Mysteria 324

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/324

Cum ergo & compositio ipsiiis pari aequalitate procedat, & resolutio aequaliter redeat vsque ad vnitatem, quae diuisionem pro arithmetica ratione non reci pit, iure optimo Pythagorici iuxta suae disciplinae morem, hoc nume ro Iustitiam comprehendebant, quod Iustitia sit aequalis pro cuiusque meritis distributio, fundamentumque firmissimum ciuitatis. Nec aliam ob caussam Deus dicitur Iustitia, nisi quod linea recta infinita primo circulum, deinde triangulum faciens, ex tryade venit in tetractyn. Vnde si trigonum est perfecte, est necessario quadratum. & hinc Octonarius ex Pallade, & Amore, i. ex verbo & Spiritu ge nitus, diuina quadam ratione consurgit. primo quidem in vnum, duo quinque diuisus, deinde in quindecim multiplicatus, ac nihilo diminutus, sed auctus in quaternarium a se ipso circulum facit primum, quae figura solius Dei est. Hinc Orpheus quotiescunque diuinam vo lebat obtestari iustitiam, per Numina Octo iurabat, quae rerum summae imperare dicebat Euander, Ignem scilicet, Aquam, Terram Caelum, Lunam, Solem, Mithram, & Noctem. Mithran autem Persae idem cum Sole existimant. vt.n. scribit Strabo, Deos octo venerabantur Persae; Cęlum, quem Iouem putabant, Solem, quem Mithran vocabant, Lunam, Venerem, Ignem, Tellurem, Ventos, & Aquam. In Aegyptiaquoque columna in signum iustitiae posita Octo Deorum nomina notabantur inscripta, Saturnus, Rhea, Osiris, Spi ritus, Cęlum, Terra, Nox, Dies. Etiam Deos Octo eße prodidit Xenocrates Chalcedonius, de quibus commeminit Cicero lib. 1. de na tura Deorum; quinque scilicet in stellis vagis, vnum qui ex omnibus sideribus, quae infixa cęlo sunt, septimum Solem, octauum Lunam constituens. Neque illud quidem ignoretur oportet, Octonarium in diuinis oraculis signum fuiße iustitiae, cuius rei argumentum est Nohe, qui & Octauus, & iustitiae praeco nuncupatur. Hunc numerum ob lustitiae Sacramentum loui sacrum fuisse perhibent prisci Theologi. Matriquoque Deum Cybele dicatur, cui omnis cubus at tribuitur. Plutarchus illum Baccho, seu Dionysio adsignat, quod Octauo mense in lucem editus esset, cuius rei sempiternum est illud testimonium. Naxos. n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
