Latin
Cap. 22
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 326
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt aliqui homines stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei factum est autem post haec verba ferè dies octo, assumsit IESV Petrum, &Iacobum, &lohannem fratrem eius, &duxit illos in montem excelsum, &transfiguratus est coram eis, &mutata est eius forma, &cum lucis induisset tunicam, fulguris praeseferentem speciem ostendit aspectum, Octonario dierum calculo verum tempore surrectionis gaudium venturum docens. Nam &ipse post sextam sabbati, qua crucem ascendit, &septimam sabbati, qua in se pulcro quieuit, octaua die surrexit a mortuis. Et nos post sex huius seculi aetates, quibus pro Domino pati, &elaborare gaudemus, &septimam sabbati quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, Octaua resurgemus aetate. Sed quid dicemus cum Mar. 9. Matth. Marcus &Matthaeus veluti vno ipso ore loquentes, dicant post Aug. de