# Numerorum Mysteria 326

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/326

Sunt aliqui homines stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei factum est autem post haec verba ferè dies octo, assumsit IESV Petrum, & Iacobum, & lohannem fratrem eius, & duxit illos in montem excelsum, & transfiguratus est coram eis, & mutata est eius forma, & cum lucis induisset tunicam, fulguris praeseferentem speciem ostendit aspectum, Octonario dierum calculo verum tempore surrectionis gaudium venturum docens. Nam & ipse post sextam sabbati, qua crucem ascendit, & septimam sabbati, qua in se pulcro quieuit, octaua die surrexit a mortuis. Et nos post sex huius seculi aetates, quibus pro Domino pati, & elaborare gaudemus, & septimam sabbati quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, Octaua resurgemus aetate. Sed quid dicemus cum Mar. 9. Matth. Marcus & Matthaeus veluti vno ipso ore loquentes, dicant post Aug. de

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
