Latin
Cap. 22
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 328
Unproofread scanNot analysed yet
Idem est a veritate ad imaginem ipsam in suam veritatem referens: progressus autem a veritate in imaginem, qui septenario exprimitur, nempe in quo finis &principium non sunt vnum, semicirculi est et imperfectus. nam praeterquam quod imaginem suum nactus est terminum, est prioris sola portio. non itaque ab re vetus instrumentum, quod noui vmbra &imago, septenario exprimitur; nouum autem veritas, Octonario. Adeo veteris instrumenti homines imaginibiis haerebant affixi, ne illas quidem in suum referentes auctorem, &finem: at diuino incarnati verbi detecto mysterio, summa veritas, vnitasque septenario adiuncta, septenarium in Octonarium commutauit. Nec ab re quidem humanam septenario expreßam assumsit naturam, quo plenius ac perfectius vmbratilem sepenario expressam imaginem, in suam transferret veritatem, qua parte Iudiasmum, ritum item Gentilium, quique solis haerebat imaginibus, in veram Dei latriam commuta uit, &sacrificiorum vmbratilium multitudinem septenario expressam, in vnum verissimi, &immaculati agni commutauit sacramentum, in quo quaeque omnia complectuntur sacramenta, eoque mediator veteris, &noui testamenti factus est, mediator nihilominus Dei &hominis, vitae praesentis &futurae. Quod quidem est argumento, nobis de hac vmbratili vita transeundum ad veram &immortalem vitam. Quemadmodum enim angelicus intellectus purus est, &per se subsistere natus extra corpus: Ita &humanus intellectus in corpore subsistere natus est. Cum igitur hu mani intellectus natura subsistat in corpore, non debet natura extra corpus esse, neque disiungi aut a corpore segregari. Nam quod extra corpus animam degere firmissime credimus, huius caussa fuit peccatum, quod praeter naturam est. quare iterum etiam cum sit immortalis &incorruptibilis, natus est corpori restitui, vt in proprio gradu &suapte ipsius natura subsistat semper. Facta sunt . n.